ALTENA castellum Germaniae

ALTENA castellum Germaniae
ALTENA castellum Germaniae
in Westfalia, prius Wolfesbagen vocatum, olim sub proprio Comite, ex familia Cliviaca. Haec enim cum in Clivensem et Teysterbandiam lineas esset distimcta, in Eberhardo et Ruperto filiis Ludovici, qui obiit A. C. 829. Clivensibus titulus suus duravit, donec ipsi esse desiêre. Teisterbandiis non idem nominis sui amor, quippe quô positô A. C. 860. Theodoricus eiusque sil. Adolfus, ab Altena castello; Eberhardus Adolfi frater, a Bergensi terra, denominati maluêre, uterque ab Henrico Aucupe votorum damnati. Displicuit tamen postea et velut consenuit etiam Altenae nomen, quod im perante Fridericô II. Adolfus, Marcani Comitatus vocabulô, comparatâ sibi Marcâ commutavit. Hodie sub Electore Brandenburgico est. Vide Tob. Pfanner. de praecipuis Germ. Principp. gentibus c. 2. ut et in voce Clivia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”